STEGANOGRAPHIA:

Hoc est:

ARSPEROC

CVLTAMSCRI

PTVRAMANIMISVIVO

LVNTATEMABSENTIBVS

aperiendi certa;

AVTHORE

REVERENDISSIMO ET CLARISSIMO VIRO,

Joanne Trithemio, Abbate Spanheimenſi, &

Magiæ Naturalis Magiſtro per-

fectiſſimo.

PRÆFIXA EST HVIC OPERIS SVA CLAVIS, SEV

vera introductio ab ipſo Authore concinnata;

HACTENVS QVIDEM A MVLTIS MVLTVM DE

ſiderata, ſed à pauciſſimis viſa:

Nunc vero in gratiam ſecretioris Philoſophiæ Studioſorum

publici iuris facta.

Cum Priuilegio & conſenſu Superiorum.

printersDevice

FRANCOFVRTI,

Ex Officina TypographicaMatthiæ Beckeri,Sumptibus

Ioannis Berneri.


AnnoM.D C.V I..

LECTORIS.

Monendus es, Candide Lector, literarum R. & S. (in hoc Opere aliàs numeris, aliàs characteribus, aliàs verbis vel in pagina superscriptarum, vel in margine adiectarum) illam rubricæ, seu rubri coloris, hanc vero atramenti, seu nigri coloris notam esse. Quin & hoc obseruabis: singulos singulorum capitum titulos itidem rubrica esse depingendos & ornandos. Cuius rei momentum è præfixa Operi Claue petas, licet. Vale.

 

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


flourish1

INCIPIT LIBER

P R I M V S   S T E G A N O G R A P H I Æ

IOANNIS TRITHEMII

Abbatis Spanheimenſis, Ordinis S. Beneditcti,

Moguntinenſis Diœcesis,

A D

SERENISSIMVM PRINCIPEM,

DOMINVM PHILLIPVM, COMITEM PALATINVM

Rheni, Ducem Bauariæ, Sacrique Imperij

Principem Electorem, &c.

 

A N T I Q U I S S I M O S Sapientes, quos Græco sermone Philosophos appellamus, si quæ vel naturæ, vel artis reperissent arcana, ne in prauorum hominum notitiam deuenirent, variis occulatasse modis atque figuris, eruditissimorum opinio est. Moysen quoque israeliticæ gentis famosissimum Ducem in descriptione creationis Cœli & Terræ ineffabilia mysteriorū arcana verbis operuisse simplicibus, doctiores quique Iudæorum confirmant. Diuus etiam & inter nostros eruditissimus Hieronymus tot pene in Apocalypsi Ioannis mysteria latere affirmat, quot verba. Græcorum Sapientes non paruæ apud suos æstimationis prætereo: nostrosque & Philosophos & Poëtas doctissimos intermitto, qui fabulis conscribendis operam nauantes, aliud imperitis, atque aliud eruditis hominib. vnius narrationis serie sagaci adinuentione tradiderunt. Hos ego Sapientiæ studiosissimos amatores etsi propter ingenij tarditatem perfecte imitari nequeo: admirari tamen & qua possum sedulitate legere non omitto. Quia cum illos magna præ cæteris hominibus proprio studio excogitasse considero, meipsum quadam violentia confricans, vt incalescam ad aliqualem vel cum nouissimis imitationem præcedētium impello. Nec me penitus, vt reor, fefellit opinio; quippe qui & multa, quæ prius nesciueram, per continuum legendi studium didici: & cogitationibus meis ad inuestigandum secretiora & prorsus arcana cæteris aditum reseraui. Nam etsi non sum tantæ vel eruditionis vel industriæ, vt me illum antiquorum sapientum mysteria occultandi modum apprehendisse ex omne parte ausim profiteri: modos tamen quosdam & multos & varios, non penitus (vt mihi videtur) contemnendos reperi, quibus mentis meæ secretissimam intentionem alteri hanc artem scienti, quam latissime voluero, secure & absque illusione, suspicione, vel deprehensione cuiuscunque per apertos vel nuntios vel literas possum intimare. Et huius secretissimæ artis adinuentionem nouam ad instantiam Serenissimi Principis, Dom. Philippi, Comitis Palatini Rheni, Ducisque Bauariæ, ac Sacri Romani Imperij Principis Electoris semper inuictissimi, Philosophorum omnium sapientissimi Mecœnatis, quo nullus mihi dignior visus est, cui hoc magnum secretum reueletur, literis commēdaui, & non sine maximis laboribus in subiectum volumen comportaui. Ne autem hoc magnum secretum in aures vulgarium imperitorum aut prauorum hominum perueniat, officij mei rationem existimaui non vltimam, ita illud, quoniam mysteria docet intelligere nescientem, mysterijs obuoluere, vt nemo futurus sit ex imperitorum numero, nemo nisi studiosissimus, qui huius scientiæ arcanum sua possit virtute perfecte & ad intentionem nostram penetrare ad plenum, nisi per receptionem à docente, quam Hebræi Cabalam, mysterijs præpositam ocultissimis, appellant. Nec minus Reipub. noceret huius secretissimæ artis in improbos & reprobos diuulgata notitia, quam prodesset in bonos. Quoniam quidem sicut boni & virtutum studiosi homines omnib. adinuentis vtuntur ad bonum & communem vtilitatem: ita mali & reprobi non modo ex malis, verum & ex bonis atque sanctissimis institutis occasiones sibi venantur, quib. deteriores fiant. Simile huic nostro secretissimo & alioquin vtili Reipubl. atque honestissimo adinuento contingere potest; vt sicut bonis & sanctissimis hominib. instrumentum se præbet ad optima, ita peruersis & impijs ministerium exhibeat ad scelerata. Nam sicut bonus & honestatis amator, voluntatis suæ secretum, pro bono priuato vel com̄uni, alteri hanc artem scienti, quando & quotiens voluerit, secure, secrete, & absque aliqua suspicione cuiuscunque mortalis, perfecte, copiose & integerrime per patentes omnibus, apertas vel clausas literas (ita vt nemo, quantumlibet eruditus, aut curiosus, quicquam valeat suspicari de secreto mittentis; nec, etiam si suspicatur, deprehendere) omni tempore notificare potest, & ad quamlibet distantiam locorum intimare & exprimere: ita & peruersus quisque lubricus, aut malitiosus, etiam Latini sermonis penitus antea ignarus, mox vt hanc artem consequutus fuerit (quam me docente in biduo ad longissimum consequi poterit) iam deinceps Latino sermone, compositione congrua literas scribet qualibet narratione apertas, pulchras & satis ornatas, ad me vel ad alium in hac arte peritum quibus voluntatis suæ arcanum mihi soli peruium tantis mysterijs virtute Cabalistica obuoluet, vt à nemine penitus, quantumcunque studioso vel erudito, sine huius artis, de quibus sum dicturus, spiritibus valeat penetrari. Scriberet iam deinceps doctus & indoctus, vir & mulier, puer & senex, bonus & malus, pudicus & lasciuus, Latino vel quocunque sermone sibi noto, per omnia climata mundi literas Latinas, Græcas aut barbaras omni suspicione carentes, quib. aliud nescientibus artem exhiberet in patulo, atque aliud scientib. in occulto. Nec tuta inter coniugatos fides contracta sacramento, hac scientia publicata in reprobos, iam deinceps maneret: dum vxor, licet Latini sermonis hactenus inscia, per verba pudica, honesta atque sanctissima cuiuslibet linguæ vel idiomatis iam satis docta, malam & impudicam amatoris adulteris seu fornicatoris mentem & intentionem, licet viro perferente literas ac collaudante, vt optimas, latissime intelligere, suumque desiderium eodem modo quam late & copiose voluerit, illi securissime eisdem vel alijs literis pulchra & satis admodum ornata serie posset remandare. Enimuero licet hæc scientia in se sit optima, & Reipubl. satis vtilis; tamen si ad prauorum notitiam perueniret, (quod Deus prohibeat) totus Reipub. ordo per successum temporis non modice posset turbari: fidesque periclitari publica, literæ omnes, instrumenta, conscriptiones, ipsi denique hominum sermones in grauissimam suspicionem verti: nemo iam literis, quantumlibet sanctis & honestis, absque pauore crederet, sed fidem epistolis rarus adhiberet. Quoniam quantumcunque honesta & pudica verba fuerint: semper dolus, fraus, deceptio, subesse putaretur; fierentque homines ad omnia pauidi, & non minus in amicos, quam in aduersarios vt plurimum suspiciosi. Nec fieri quisquam, etiāsi mille vixerint annis, tā docuts & expertus in hac sciētia cum suo doctore poterit, vt non relinquantur infiniti modi, secrete, occultissime & securissime in hac ipsa arte scribendi, & pro voluntate cuiuslibet alcuius experti operādi ad omnia sufficiētes, quos ipse cum suo præceptore nōdum apprehendit. Nam quemadmodū aerij spiritus boni & mali à summo Deo creati in ministerium & profectum nostrum (per quorum intelligentiā omnia istius artis secreta reuelātur) sunt nobis sine numero infiniti & penitus incōprehensibiles: ita nec huius artis nostræ quam Steganographiam (secreta & arcana & mysteria, nulli mortalium, quantumcunque studioso vel erudito, patula continentem perfecte) appellamus, omnes modi, viæ, differentiæ, qualitates & operationes in æternum poterunt ad plenum fieri penetrabiles. Est enim hæc scientia chaos infinitæ altitudinis, quod nemo perfecte comprehendere potest: quia quantumlibet in hac arte doctus & expertus fueris, semper tamen minus apprehendisti, quam illud est, quod nescis. Habet enim hæc profunda secretissima ars eam proprietatem, vt discipulum magistro facile reddat incomparabiliter, vt ita dixerim, doctiorem: modo sit à natura ad procedendum dispositus, & in his, quæ in traditione Cabalistica percepit studiosus. Et ne quis huius operis lector futurus, cū in processu sæpe offenderit nomina, officia, ordines, differentias, proprietates, orationes, & quaslibet alias operationes spirituum per quorum intelligentias hæc secreta huius scientiæ omnia clauduntur & aperiuntur; me Necromanticum & Magū, vel cum dæmonib. pactum contraxisse, vel qualibet alia superstitione vsum, vel vtentem credat vel existimet: necessarium duxi & oportunum, famam & nomen meum à tanta labe, inuria, culpa & macula solenni protestatione in hoc prologo cum vertitate vendicando præseruare.

Protestatio seu iusiurādū Authoris de artis huius ingenuitate, &c.
Dico ergo & coram Omnipotenti Deo, quem nihil penitus latere potest, & coram Iesu Christo, vnigenito filio eius, qui iudicaturus est viuos & mortuos, in veritate dico, iuro, & protestor: Omnia & singula, quæ in hoc opere dixi, vel dicturus sum, omnesque huius scientiæ vel artis proprietates, modi, figuræ, operationes, traditiones, receptiones, formationes, adinuentiones, institutiones, mutationes, alterationes, & vniversa quæ ad eius speculationem, inuentionem, consecutionem, operationem & practicam, vel in parte vel in toto pertinet, & omnia quæ in hoc nostro volumine continentur, veris catholicis & naturalibus principiis innituntur, fiuntque omnia & singula cum Deo, cum bona conscientia sine inuria Christianæ fidei, cum integritate Ecclesiasticæ traditionis, sine superstitione quacumque, sine idolatria, sine omni pacto malignorum spirituum explicito vel implicito; sine suffumigatione, adoratione, veneratione, cultu, sacrificio, oblatione dæmonum, & sine omni culpa vel peccato tam veniali quam mortali: fiuntque omnia & cum veritate, rectitudine, synceritate & puritate. Vt huius adinuentionis scientia, & practica ad bonum vsum, non dedeceat virum sapientem, Christianum bonum atque fidelem. Nam & ego Christianus sum, & monasticæ conuersationi voluntarie addictus: cupioque non aliter viuere & conuersari, quam verū deceat Christianum & monachum sub regula Diui patris Benedicti professum: ipsamque fidem Catholicam secundum traditionem S. Romanæ Ecclesiæ suscepi à cunabulis, batpizatus in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, quam cū ipsa & vniuersali Christianorum Ecclesia teneo, credo, & quā diu vixero, cū Dei auxilio semper inuiolatam firmiter seruās, corde, ore & opere tenebo, nec vnquam ab ipsa deuiare quacūque occasione intēdo. Procul ergo sit à me, aut discere aut docere aliquid, quod sit Christianæ fidei & puritati contrarium, sanctis moribus noxiū aut regulari proposito quomodolibet aduersum. Deū timeo, & in eius cultū iuraui, à quo nec viuus, nec (vt confido) mortuus separabor.

Hanc protestationem meam non sine causa toti huic operi nostro præposui, propterea quod nouerim plures esse futuros: qui cum ea, quæ scripsimus, intelligere nequeant ad inurias conuersi, bona & sancta studia nostra malis artibus aut superstitiosis adinuentionibus sint concessuri. His, cum futuri sint, & omnibus quicunque hæc nostra synthemata sunt lecturi, attēte supplicamus, vt si hanc secretam traditionem nostram intellexerint, perpetuo seruent occultam, nec mysteria tam miranda transfundant in publicum. Si vero non intellexerint (quod multis scimus futurum) discant prius, quam reprehendant. Enimuero temerarium se iudicem ostendit, qui priusquam causæ veritatem agnouerit, profert de ea sententiam. Discite prius hanc artem, & postea iudicate: quam si nequiueritis intelligere, non ipsam (quia bona est) sed obtusa ingenia vestra reprobate. Scio enim & certus sum, neminem sanæ mentis hoc opus nostrum posse reprehendere: nisi ipsum contigat penitus ignorare. Eos autem, quibus familiarius est sapientiam spernere, quam didicisse, nec opto nec vellem hæc mystica nostra penetrare.

 

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


flourish2

Cap. I.

CVIVS CLAVIS ET OPERATIO TENETVR

á ſpiritu principali Pamerſyel, anoyr madriel per miniſterium ebra ſothean abrulges itrasbiel. Et nadres ormenu itules rablion hamorphiel. Ad hos fit commiſſio omnium cum exorciſmo.

nym di ersten bugstaben de omni uerbo

H

VIVS primi capituli est multum difficilis & periculis plena operatio, propter superbiam & rebellionem spirituum eius, qui non obediunt alicui, nisi fuerit in hac arte expertissimus. Nouitijs enim & minus in arte probastis non solum non obediunt, sed etiam si nimis vrgeantur, eos frequentur lædunt, & varijs illusionibus offendunt. Maliciosi & infideles sunt super omnes alios aëreos spiritus, & nulli penitus nisi maximis sacramentis compulsi obediūt, & secretum quod eis committitur sæpè infideliter alijs ostendunt. Nam mox vt emissi fuerint cum literis auolant, & ad eum cui mittuntur, sine ordine irrumpentes, sicut populus sine duce fugiens de prælio, furiosi properant & aërem suo clamore replentes sæpè omnibus in Circuitu mittentis arcana manifestant. Consulimus ergò, vt nemo in hac arte operaturus illos compellat, nec eorum ministeria anxiè requirat. Quia proterui & infideles sunt: cum plures ex his quos consequenter dicemus inuenire possit satis beneuolos, qui vltrò sese offerent ad obedientiam paratos. Si quis autem proteruiam eorum experiri omnino voluerit & probare ea quæ diximus esse vera, hunc modum obseruandum nouerit. Præparet chartam in quam scripturus est cum inuocatione diuini nominis, in nomine Patris & Filii & Spiritus S. Deinde verò scribat in ea quamcunque narrationem voluerit simplicem & apertam, quam omnes legentes intelligāt, latino, patrio vel quolibet alio sermone. Cum autem sederit ad scribendum versus Oriētem, ita spiritus compellat.

Pamerſiel oshurmy delmuſon Thafloyn peano charuſtea melany, lyaminto colchan, paroys, madyn, moerlay, bulre † atloor don melcoue peloin, ibutſyl meon mysbreath alini driaco perſon. Criſolnay, lemon aſosle mydar, icoriel pean thalmō, aſophiel il notreon banyel ocrimos eſteuor naelma beſrona thulaomor fronian beldodrayn bon otalmeſgo mero fas elnathyn boſramoth.

sum taly cautala it pryme lytore cuiuslybet diccionys secretam intencionem tuam reddant legenty

Hæc cum dixerit, videritque sibi spiritus ad obsequendum præsentes, continuet opus inceptum. Quod si nondum apparuerint, totiens repetat iam dicta, donec compareant: aut penitus intermittat, ne nimium compulsi lædant operantem. Cum autem literas compleueris, intentas mitte eas cum nuncio ad amicum in arte probatum, quas cum receperit, dicat istam conuirationem.

Lamarton anoyr bulon madriel traſchon ebraſothea panthenon nabrulges Camery itrasbier rubanthy nadres Calmoſi ormenulan, ytules demy rabion hamorphyn.

nym di ersten bugstaben de omny uerbo

His dictis mox intelliget mentem tuam perfecte, spiritibus iam vltro se cum impetu offerentibus & clamantibus, ita vt plerunque & alij præsentes secretum mittentis percipere valeant. Sed obserua, vt in omnibus literis quas mittis hac arte conscriptas proprium signum infigas, vt is cui scribis sciat, per quos spiritus sis operatus. Quoniam si ipse operaretur per alios ad intelligendum, & tu per alios ad mittendum nunquam in æternum obedient ei, sed pro indebita operatione & illum læderent, & secretum tuum minime reuelarent. Omnes enim spiritus quibus in hac arte vtimur, ordines & officia sibi commissa tantum custodiunt, & de aliis nullatenus intermittunt. Considera diligenter omnia quæ in isto capitulo diximus, & facilius poteris intelligere quæ in sequentibus dicturi sumus. Et vt ea quæ diximus comprobemus exemplo, ponamus intentionem nostram in sermone vulgari, quam consequenter notificabimus amico modo prædicto.

Roth.

SIT ISTA INTENTIO MENTIS SECRETA

alicuius prinicpis, quam optat scire suum vasallum absentem.

LIeber Getrewer/wir ſeyn in willens/durch redliche vrſach die von Straßburg zubekriegen vnnd mit gantzer macht zuvberfallen auff nechſt Mitwochen nach Viti vnd Modeſti. Iſt darumb vnſer ernſtliches begeren an dich/als du vns mit Eyndt vnd Gelübde verwandt biſt/vnd zugetrewen dienſten verbunden: Du wölleſt auf denſelbigen Tag wolgerüft/nach deinem vermögen/vmb vier nach Mittemtage bey Strauffenburg in dem Walde erſcheinen (Hic ita erant literæ positæ) weitern beſcheid daſelbſt finden würdeſt/nach zukommen vnd nit außbleiben/Wöllen wir in gnaden gegen dich erkennen un̄ behalt dieſen vnſer Anſchlag bey dir in hoher geheim/⁊c.

Roth.

AD NOTIFICANDUM HOC SECRETUM

Vasallo cum latiori intentione mittentis scribatur sic vel in alio modo:

OMnipotēs sempiterne Deus qui ominia creasti ex nihilo, miserere nostri per vnigenti filij tui in cruce morientis amarissimam passionem, qui cōceptus de spiritu sacnto sine cōmixtione virili natus est ex purissima semper Virgine Maria tradensque se pro nobis voluntarie in mortē suo sanctissimo cruore animas nostras moriēs de morte liberauit. Exaudi nos miseros ō clementissime pater, & per eiusdem filij tui dulcissimi Domini nostri Iesu Christi sacratissimi sanguinis effusionē indulge nobis peccata nostra & infunde cordibus nostris gratiā tuā, vt te in omnib & super omnia syncero feruore diligentes mādatis tuis semper cū deuotione obediamus, & mutuo amore iugiter proficiētes nihil deinceps amemus terrenū, nihil quæramus caducum. Tu enim es Dominus Deus noster, qui nos ad imaginē & similitudinem tuam ab initio creasti cum nō essemus: & per dilectū filium tuum redemisti, cum perijssemus: qeum mortuum pro peccatis nostris & sepultum tertia die à mortuis resuscitasti, eumque gaudentibus suis discipulis, viuum per dies quadraginta in multa consolatione ostendit. Ipsum verum Deum & hominem pura & firmissima confessione tecum in tua incircumscriptibili maiestate sine fine regnātem in fine mundi denuo credimus esse venturum ad iudicandum viuos & mortuos, & redditurum unicuique nostrum secundum opera sua. Per ipsum te rogamus, ō Clementissime pater, exaudi nos & miserere nobis nunc & in illa terribili hora, in qua per ipsum filium tuum iudicandi sumus. Respice in nos misericordissime Deus: sumus enim fragiles, & miserandi peccatores, bonis operibus nudi, qui sanctissimam Maiestatem tuam peccando in multis offendimus. Sed misericordia tua conuersi ad pœnitentiam pro peccatis nostris lachrymantes gemimus: per Iesum Christum filium tuum humiliter deprecantes, vt auertas indignationem tuam à nobis, indulgeasque nobis clementer transacta crimina, perducens nos præsenti terminato exilio ad amœnitatem patriæ Cœlestis. Ioan. Trithemius scripsit.

Huiusmodi narrationem simplicem & apertam vel aliam qaumcunque volueris quam omnes legant & intelligant & quænihil contineat secreti, quamque non verearis in omnium deuenire conspectum, scribas in charta præmissa, quam diximus coniuratione Spirituum facie versa ad orientem, qua scripta intentionem tuam secretam quam volueris scire absentem coram spiritibus exprime, contestans eos vt agant fideliter, statimque auolabunt. Cum literas tuas acceperit is cui mittuntur, signo orientis cognito facie conuersus ad Orientem dicat coniuratione quam præmisimus: Lamarton, anoyr: & statim intelliget tuam intentionem secretam, quam Spiritibus commisisti pro certo.

 

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


Roth.

AD SCIENDVM SPIRITVVM LOCA,

nomina & ſigna, nota ſubiecta.

SED cum sit necessarium omni operanti in hac scientia scire loca et nomina principalium Spirituum et signa, ne morantem in meridie per ignorantiam vocet ab Aquilone, quod non solum impediret intentum, sed etiam laedere posset operantem, ponam tibi consequenter in circulo plagas in quibus principales Spiritus morantur, cum nominibus eorum et signis.
In hac figura sculptoris incuria legitur Podiel pro Padiel & Cimuel pro Camuel

Rub.

Spirit Sectors

Ecce iam habes plagas orbis universas, quas nosse in operatione huius artis in praesenti libro imprimis et ante omnia est necessarium, et sine quorum notitia nullus in arte sequetur effectus.

Rursus oportet te scire singulorum principalium Spirituum primos substitutos, quot sint in numero, quibus secreta mysteria committuntur: Ut scias ordines, quomodo sint vocandi, et quomodo rursus emittendi ad officia sua, et quot ipsi habeant illuminatores in die, et quot lucifugos in nocte, quosque amicos et quantos soleant formidare inimicos, et de his omnibus docebo te in praesenti tabula, quae dicitur tabula directionis.

Schw. Roth. S. R. S. R. S.
Oriens. Pamersiel. Pamersiel 1000. 10000. 100. 0.0.
Subsolanus. Padiel. Padiel 10000. 200000. 10. 0.0.
Eurus. Camuel. Camuel 10. 10. 10. 10.0.
Euroauster. Aseliel. Aseliel 10. 20. 10. 0.10.
Auster. Barmiel. Barmiel 10. 20. 10. 20.0.
Austafricus. Gediel. Gediel 20. 20. 10.0 10.0.
Africus. Asyriel. Asyriel 20. 20. 120.0 10.
Favonius. Maseriel. Maseriel 30. 30. 10.0 0.10
Occidens. Malgaras. Malgaras 30. 30. 0.30. 210.
Chorus. Dorothiel. Dorothiel 40. 40. 0.40 30.0.
Subcircius. Usiel. Usiel 40. 40. 0.30. 0.0.
Circius. Cabariel. Cabariel 50. 50. 80.0. 80.0.
Septentrio. Raysiel. Raysiel 50. 50. 80.0. 0.80.
Aquilo. Symiel. Symiel 10. 1000. 10. 100.
Boreas. Armadiel. Armadiel 1000. 180. 810. 00.
Vulturnus. Baruchas. Baruchas 10. 180. 810. 00.

Orientem hic velim intelligas non ubi Sol quolibet die oritur, sed eum locum quo a principio creatus fuit, quem equinoctialem appellamus. Nisi enim hanc considerationem observes diligentissime, non poteris in hac arte habere profectum. Sed etiam nunc te seriem istius tabulae docebo ita, ut ex uno spirtu intelligas omnes. Capiamus itaque Malgaras pro exemplo, per quem fit operatio huius artis in nono capitulo praesentis libri primi. Occidentalis est, signum eius est tale Malgaras habet sub se1 triginta que praesunt diei, et habent Imperium magnum fugandi Spiritus tenebrarum. His subiectis sunt alii 30. qui praesunt nocti et versantur in tenebris semper, nec veniunt ad lucem, nisi per imperium suorum principum, quibus omni tempore sunt subiecti. Et isti rursus sub se habent tanquam custodes et ministros pleno iure subiectos aliquando 30. aliquando 20. aliquando 10. et aliquando omnes, cum omnibus simul egrediuntur ad imperium suorum principum, tali scilicet ordine. Ut quot eorum numero per operantem Virtutum magnarum imperio vocati fuerint ex secundo vel tertio ordine, tot etiam servitores et custodes cum ipsis veniant ad principalem, qui est Malgaras. Iterum sub istis sunt alii tanquam nuntii et ianitores: sine certo numero, qui saepe cum ipsis mixti conveniunt. Horum spirituum omnium nomina non tenemus. Sed quae scire necessarium est operantem, in quolibet capitulo exprimemus. Et nota, quod omnes isti spiritus sunt cum suo imperatore principali quilibet in plaga orbis deputata sibi, ut patet in tabula.


1. Emended from habet sub te.

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


Roth.

Cap. II.

CVIVS PRINCEPS VOCATVR PADIEL

Subsolanus, habens sub se ministros diurnos 10000. nocturnos 200000. & alios multos subservitores, quorum incertus est numerus.

C

VM, sicut in praecedenti Capitulo diximus, Pamersiel cum Spiritibus suis dictis, implacabilis et infidelis sit, nec obediat passim omnibus in hac arte operari cupientibus, sed vix in ea expertissimus: volumus in hoc praesenti Capitulo artem facere tutiorem, et modum operandi in ea demonstrare per Spiritus meliores qui sint benevoli, prompti et hilares ad obediendum vocanti, qui debito modo et tempore vocati veniant sine mora: et quod eis fuerit commissum fideliter perferant sine omni fallacia. Primus autem principalis huius operationis imperator et praesidens dicitur Padiel nomine Subsolanus, mansione orbiculari; quae est prima mansio post orientem. Is habet sub se decem millia qui praesunt diei et omnibus operationibus huius artis diurnis, qui praecipiunt et educunt Spiritus nocturnos in tenebris latitantes, qui sunt numero ducenta millia, omnes fugiunt lucem et diem, praeter unum qui est nuntius ad Spiritus praesidentes: omnes boni et benevoli sunt, nec laedunt operantem nisi sit malitiosus, vel minus in arte peritus. Non opus est omnes simul advocare, sed pauci sufficiunt et aliquando unus satisfacere potest operanti, sive operatio nocturna sit, sive diurna. Nam cum sint benevoli, quieti et tranquilli frequentius solivagi sunt, quam in multitudine tumultuosi. Cum ergo volueris operari per eos, et mentis tuae secretum alicui, quantumcunque absenti, per ipsos intimare: sic facito. Scribe in chartam praeparatam antea debito modo, sicut scis, quamcunque narrationem volueris et in quacunque lingua; quia indifferens est: cum ille non ex charta, sed ex Spiritibus mentem tuam percepturus sit, quam scribens, vertes te ad subsolanum, qua perfecta dicas istam coniurationem.

Padiel aporſy meſarpon omeuas peludyn malpreaxo. Conduſen, vlearo therſephi bayl merphon, paroys gebuly mailthomyon ilthear tamarſon acrimy lon peatha Caſmy Chertiel, medony reabdo, laſonti iaciel mal arti bulomeon abry pathulmon theoma pathormyn.

primus apex verby prymi ?iterameta? cetera diceat artem

Cum haec verba compleveris, videbis duos vel ad minus unum e Spiritibus placidissime praesentem et paratum obedire voluntati. Et huic committes secretum tuum, et fideliter perferet illud quo iussisti. Cum autem literae venerint ad eum cui mittuntur per nuncium, si solus est, bene, si cum aliis, secedat ad partem si potest, aut si non potest, versus ad subsolanum, dicat sub silentio istam coniurationem.

Padiel ariel vanerhon chio tarſon phymarto merphon ampriſco ledabarym, elſophroy meſarpon ameorſy, paneryn atle pachumgel thearan utrul ut solubito beslontylas gomadyn triamy metarnothy.

recipyat apices prymos altern?uelnyatim?

His verbis rite dictis statim Spiritus missus apparebit revelans ei perfecte nullo alio percipiente quicquid illi commisisti revelandum sine dolo et sine omni periculo. Nemo autem maliciosus et nequitiosus facile in hac arte poterit operari, sed quanto quis melior et purior fuerit tanto ei Spiritus libentius et hilaritate maiori obediunt. Et quanto hanc scientiam unusquisque magis occultaverit, tanto facilius operabitur.1 Et nota, quod iste Padiel cum Spiritibus suis est deputatus ad nunciandum secretas avisationes pro correctione malefactorum, incarceratione, punitione, sicut subiecto demonstravimus exemplo.

Roth.

INTENTIONIS SECRETUM, QUOD NON

literis, sed Spiritibus secundae mansionis committatur.

DELATUS est quispiam apud principem, cui aliquod crimen imponitur laesae maiestatis vel quodlibet aliud: vult eum puniri per suum officialem a quo longe disiungitur, sed ei scribere id ipsum non vult, ne manefestatis literis qualibet occasione reus fiat avisatus, et fugiat, vel coadiunctis sibi viribus amicorum resistat, vel quippiam contra principem aut patriae leges moliatur sinistrum. Scribit hanc vel aliam quamcunque narrationem ad suum praefectum quam non vereatur ab omnibus legi: secretum vero committit Spiritui, eo modo quo praediximus, qui fideliter narrabit secretum eius illi, ad quem mittitur prius in hac arte institutum.

Sinceram charitatem. Mitto tibi orationē pro deuotione pœnitentium, ſatis pulchre compoſitam, breuemque quam integra mentis meæ beneuolētia in te ſola possidere non voluit, & eſt talis ut ſequitur. Libera nos Ieſu Christe æterne ſaluator bonorum omnium & indulge reorum delicta, gemituſque nostros exaudi, mitigans tempeſtates vitiorum, renouanſque conscientiæ vetuſtatem, ad æternam nos reducito paradiſum. Bone Ieſu remitte nobis exorantibus peccata noſtra: quoniam grauiter offendiums & ſæpe relapſi ſumus. Dulciſsime ſaluator infirmitates noſtras ſana, quæſumus. Benignus eſto rogantibus te Ieſu pijſſime & nos famulos tuos ſupplicantes exaudi. Homines ſumus aſsiduis miſeriis inuoluti, maximiſque tempeſtatibus immerſi. Erue nos, tribulatorū conſolator victorioſiſſime; quoniam vita noſtra aſſidua infœlicitate ſepulta corrumpitur. Miſerere tantum Ieſu clementiſſime ſaluator, reſpice humilitatem te amātium & non permittas demergi nos exules in luto & turpitudine vitiorum, in amore ſæculi. Hucuſque torpentes iacuimus, vicijsque innodati noſtram paruipendimus ſalutem, futurique examinis minime recordati ſumus. Benigniſſime Creator eſto propitius famulis tuis, & ſalua lachrymantes quos decepit miſerrima vanitas mundi, viam (proh dolor) Veritatis negleximus omnes, ſed libera nos luto infixos exuleſque: quoniam Saluator noſter tu es Ieſu, qui neminem deſpicis gaudium indeficiens & ſempiterna fœlicitas ſanctorum es ſpes noſtra, Chriſtianorum gloria, Angelorum lumen, remunerator inuictorum Martyrum, corona virginum, honestas viduarum. Bone Ieſu exaudi nos humiles, clamantes ad te, libera nos de præſenti exilio, concedens nobis gratiam, vt ſine fine viuamus, viuifica quæſumus nos2 miſeros ſeruos tuos exules, quos redemiſti, vt zelum Iuſtitiæ verum conſequamur. Conſerua nos omnipotens Deus, maieſtas infinita, miſericordiæ incircumſcripta, æterna ſalus nobilium animorum. Amen. Finis orationis Ioan. Trithemij Abbatis.

lieber getrver brenger dis briefs hait etvvas mishandelt ist vnser befel dv vvollest in gefenglich behalden vf vnser zvcommen

ALIA ORATIO, CUIUS CONIURATIO PA-

diel melion, parme, camiel buſayr, ilnoma, veno-ga, pamelochyn.

1.2.padiel_interlinear

HANC quoque non indeuotam orationem accipito. Humanæ ſalutis amator, vniuerſorum creator maximus, nobis indixit obedientiam mandatorum cui omnes tenemur obedire ex amore, præmium vero obediētibus promiſit ſempiternæ fœlicitatis tabernaculum poſsidere Chriſti obedientiam inſpiciamus, quam imitari curemus, vt ad æternam fœlicitatem nobis promiſſam ingredi mereamur; angelorumque conſociari māſionibus ſempiternis. Agamus pœnitentiam dum poſſumus, tempus precioſum expendentes fructuoſe. Caueamus ne imparatos mors rapiat, quæ concedere moram alicui recuſat. Ideoque fratres agere pœnitentiam nō tradetis. Velociter enim ad vos mors veniet: quam nemo veſtrum diu euadere poteſt. Dies ergo veſtros tranſeuntes conſpicite pœnitentiam inchoantes, quando tempus habetis. Appropinquat hora decedēdi hinc. O mors rerum terribilium terribiliſſima, quam velociter nos miſeros conſumis incolatumque noſtrum breuiſſimum multis iniuriis plenū miſeris facis eſſe crudelem? Euigilemus miſeri Chirſto Ieſu Saluatore noſtro pijſſimo nos exhortante & conteſtante, vt turpes negligentias arguamus, & bonis operibus iuſtitiæ vias ſolicite cuſtodiamus. Alme redemptor generis humani exaudi nos, veniamque nobis tribue peccatorum. O pater miſericordiæ ſis nobis propitius in omnibus aduerſitatibus noſtris. Sana domine infirmas animas noſtras, quoniam tui ſumus, præſta nobis afflictis vermiculis requiem ſempiternæ amœnitatis, quatenus te ſemper aſpiciendo laudemus. Amen. Ioan. Trith. Spanheimenſis ædidi, 1500.

hac nocte post xii veniam ad te circa ianvam qve dvcit ad ortvm ibi me exspectabis age vt omnia sint parata§


†. The hidden message in this incantation is garbled and I cannot reconstruct it. Nevertheless, the technique of the Padiel cipher is clear from the two examples provided in this chapter.

‡. This incantation is likewise garbled, though less severely than the one that immediately precedes it.

1. In this and in the previous sentence, quanto…tanto is read where the text has quando…tanto.

2. Text: non.

§. Here the words Christi and Christo in the cover-text yield the letter x, not c, in the plaintext.

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


Camuel is not here yet.  

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


Aseliel is not here yet.  

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


Barmiel is not here yet.  

Discussion

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *