Cap. I.
CVIVS CLAVIS ET OPERATIO TENETVR
á ſpiritu principali Pamerſyel, anoyr madriel per miniſterium ebra ſothean abrulges itrasbiel. Et nadres ormenu itules rablion hamorphiel. Ad hos fit commiſſio omnium cum exorciſmo.
nym di ersten bugstaben de omni uerbo
VIVS primi capituli est multum difficilis & periculis plena operatio, propter superbiam & rebellionem spirituum eius, qui non obediunt alicui, nisi fuerit in hac arte expertissimus. Nouitijs enim & minus in arte probastis non solum non obediunt, sed etiam si nimis vrgeantur, eos frequentur lædunt, & varijs illusionibus offendunt. Maliciosi & infideles sunt super omnes alios aëreos spiritus, & nulli penitus nisi maximis sacramentis compulsi obediūt, & secretum quod eis committitur sæpè infideliter alijs ostendunt. Nam mox vt emissi fuerint cum literis auolant, & ad eum cui mittuntur, sine ordine irrumpentes, sicut populus sine duce fugiens de prælio, furiosi properant & aërem suo clamore replentes sæpè omnibus in Circuitu mittentis arcana manifestant. Consulimus ergò, vt nemo in hac arte operaturus illos compellat, nec eorum ministeria anxiè requirat. Quia proterui & infideles sunt: cum plures ex his quos consequenter dicemus inuenire possit satis beneuolos, qui vltrò sese offerent ad obedientiam paratos. Si quis autem proteruiam eorum experiri omnino voluerit & probare ea quæ diximus esse vera, hunc modum obseruandum nouerit. Præparet chartam in quam scripturus est cum inuocatione diuini nominis, in nomine Patris & Filii & Spiritus S. Deinde verò scribat in ea quamcunque narrationem voluerit simplicem & apertam, quam omnes legentes intelligāt, latino, patrio vel quolibet alio sermone. Cum autem sederit ad scribendum versus Oriētem, ita spiritus compellat.
Pamerſiel oshurmy delmuſon Thafloyn peano charuſtea melany, lyaminto colchan, paroys, madyn, moerlay, bulre † atloor don melcoue peloin, ibutſyl meon mysbreath alini driaco perſon. Criſolnay, lemon aſosle mydar, icoriel pean thalmō, aſophiel il notreon banyel ocrimos eſteuor naelma beſrona thulaomor fronian beldodrayn bon otalmeſgo mero fas elnathyn boſramoth.
sum taly cautala it pryme lytore cuiuslybet diccionys secretam intencionem tuam reddant legenty
Hæc cum dixerit, videritque sibi spiritus ad obsequendum præsentes, continuet opus inceptum. Quod si nondum apparuerint, totiens repetat iam dicta, donec compareant: aut penitus intermittat, ne nimium compulsi lædant operantem. Cum autem literas compleueris, intentas mitte eas cum nuncio ad amicum in arte probatum, quas cum receperit, dicat istam conuirationem.
Lamarton anoyr bulon madriel traſchon ebraſothea panthenon nabrulges Camery itrasbier rubanthy nadres Calmoſi ormenulan, ytules demy rabion hamorphyn.
nym di ersten bugstaben de omny uerbo
His dictis mox intelliget mentem tuam perfecte, spiritibus iam vltro se cum impetu offerentibus & clamantibus, ita vt plerunque & alij præsentes secretum mittentis percipere valeant. Sed obserua, vt in omnibus literis quas mittis hac arte conscriptas proprium signum infigas, vt is cui scribis sciat, per quos spiritus sis operatus. Quoniam si ipse operaretur per alios ad intelligendum, & tu per alios ad mittendum nunquam in æternum obedient ei, sed pro indebita operatione & illum læderent, & secretum tuum minime reuelarent. Omnes enim spiritus quibus in hac arte vtimur, ordines & officia sibi commissa tantum custodiunt, & de aliis nullatenus intermittunt. Considera diligenter omnia quæ in isto capitulo diximus, & facilius poteris intelligere quæ in sequentibus dicturi sumus. Et vt ea quæ diximus comprobemus exemplo, ponamus intentionem nostram in sermone vulgari, quam consequenter notificabimus amico modo prædicto.